monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 24, 1
Nemo reprehendat, quod in Epistulis aliquos aut laudamus, aut carpimus; cum, et in arguendis malis, sit correptio caeterorum, et in optimis praedicandis, bonorum ad virtutem studia concitentur. Nudiustertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: illico pupugit animum, et mihi venit in mentem, non debere nos tacere de Virgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus. Igitur Asellae nostrae vita breviter explicanda est; cui quaeso ne hanc Epistulam legas: gravatur quippe laudibus suis: sed his potius quae adolescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum eius se instituentes, conversationem illius, perfectae vitae normam arbitrentur.